Canticum Canticorum*

Caput 2: 4

introduxit me in cellam vinariam ordinavit in me caritatem
(* Traductions européennes)

Glose

Introduxit me.Haec refectio quantae dulcedinis, quantae sit virtutis, ostenditur, cum subdit,Introduxit me.Id est, spe futurae gloriae adeo laetificavit, ut jam saeculi non sentiam labores.Introduxit.AMBR.Quam cito guttur meum dulcedinem gratiae ejus attigit, ita me recreatam spiritu et ab amore terrenorum in superna translatam sentio, ac si in cellam vinariam introducta, novi sim meri odore et poculo refecta. Typice pervinumgratia Spiritus sancti notatur;Cellavinaria est Ecclesia, in cujus unitate tantum dari solet et accipi Spiritus sanctus; quam Ecclesiam de toto orbe collectam, Deus in unam sibi domum fabricavit, quam Spiritus sanctus suis charismatibus consecravit. Quae fabrica, quia in charitatis maximae fundamento ipso operante consistit, recte subditur:Ordinavit in me charitatem.Multorum charitas inordinata est, quod in primo est, ponunt tertium, vel quartum. Primo, Deus diligendus est; secundo, parentes; inde filii, post domestici, qui etiam, si boni sunt, malis filiis praeponendi sunt. Secundum hoc in Evangelio ad cujuscunque dilectionem, proprium ponit.Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota mente tua, et proximum tuum sicut teipsumMarc. 12.. Inimicos non ex tota virtute, non sicut teipsum, sed simpliciter: sufficit enim quod diligimus, et non odio habemus. Vel, ipse prior dilexit me, et diligendo, ut eum amare nossem, donavit. Vel, ordinavit, id est, ordinata charitate, mea singula membra, id est, electos omnes, sibi copulavit; eminentiora ampliori affectu complectitur. Quantum charitas mentem quam perfecte absorbuerit ab amore infirmorum sustollat ostendit, cum subditur: